- PUNICEUS Color
- PUNICEUS Colorexsuperantiam, ut loquitur A. Gellius, splendoremque ruboris significat; diversus a phoeniceo; licet eôdem uterque nomine Graecis dicatur φοῖνεξ. Sed Puniceum etiam φοινικοῦν vocitatur. Phoeniceum enim Philargyro nec diluti coloris est neque nimium saturi: at puniceum coloris rubri vegetissimi et exsuperantissimi, i. e. ὀξυτάτου, vel teste eôdem Gelliô, qui tamen de phoeniceo hoc tradit, quod unice convenit puniceo, l. 3. c. 9. de equo Seiano, Eum equum fuisse dicunt magnit udine inusitatâ, cervice arduâ, colore phoeniceô, florâ et comanti iubâ. Sub sinem dein cap. colorem hunc explicans, Hunc equum, addit, Gabius Bassus vidisse se Argis refert, haud credibili pulchritudine vigoreque et colore exsuperantissimô, quem colorem nos, sicuti dixi. Phoenicium dicimus, Graeci partim φοίνικα, partim σπάδικα appellant: quoniam palmae termes ex arbere cum fructu avulsus σπά. διξ dicitur. Quamvis enim in omnibus coloribus suus sit vigor et exsuperantia; sic ut Phoeniceus quoque equorum color alius sit dilutior, alius saturatior, quem vulgo Badium obscurum Galli vocant, plane tamen patet, hîc Gellium de phoenicio huius equi colore idem omnino pronuntiare, quod de illo Phoenicio, quem in differentiis et gradibus rubri coloris signandis summum tenere locum fecerat. His namque gradibus rubrum colorem Graecis vocabulis percensuit, ξανθὸν, ἐρυθρὸν, πυῤῤὸν, φοίνικα. Atqui hunc φοίνικα, phoeniceum et spadicem esse Latine voluit, vigore et exsuperantiâ rubri coloris omnibus praestantem. Quod longe secus habet: quippe hic puniceus et φοινικοῦς Graecorum,quô colore nullus unquam equus natus aut visus est, nisi pictus fuerit, haud magis sane, quam coccineus. Nam cocci color puniceus, h. e. coloris rubri acutissimi, purpurae quoque rubrae tale sumen, ad cocci nitorem accedens, quam dicit Pollux φοινίςςεςθαι ἐκ τοῦ ἄνω πυρὸς, i. e. splendorem cocci ex albo recipere, duin radiis Solis incenditur. Hincque φοίνιςςαν βαφὴν vocat Tyriae purpisrae tincturam etc. Vide quae hanc in rem copiose congessit Salmas. ad Solin. p. 1330. ubi vocem φοίνιξ, cum pro phoenicio et badio sumitur equorum colore, a plamulae termite, qui φοίνιξ, et σπάδιξ, et βάϊς Graece vocatur; cum vero puniceum notat; a φοινίσσω, h. e. cruento, et sanuine inficio, deduci: et puniceum, quod Africae proprium facit Tibullus, h. e. coccineum, in purpura quoque, praecipus Tyria; ac rubente; conspici addit. Vide quoque supra in voce Poenicum. Eô colore nomina Ducum signis olim militaribus inscribi consuevisse, dicemus infra, voce Vexillum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.